Theudericus IV

Wikidata Theudericus IV
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 712; unknown value
Obitus: 737; unknown value

Familia

Genitores: Dagobertus III;
Familia: Merovingi

Theudericus IV (natus post annum 711, mortuus anno 737) erat paenultimus rex Francorum e domo Merovingorum ab anno 721 ad usque mortem. Filius fuit regis Dagoberti III, sed post eius mortem anno 715 non successit et a maiore domus Raganfrido, qui Chilpericum II regem fecit, in monasterium missus est. Anno 721, cum Chilpericus mortuus esset, a maiore domus Carolo Martello e monasterio liberatus atque rex totius regni Francorum factus est. Nihil de actis et consiliis eius regis novimus, omnia a maiore domus Carolo gesta esse videbantur. Anno 737 mortuus est, annis sequentibus sella regia Francorum vacabat, dum anno 743 filius Chilperici II Childericus III in regnum successit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne