Thomas Herring (natus anno 1693; mortuus die 23 Martii 1757) fuit clericus Angliae.
Alumnus fuit collegii Iesu, deinde ab anno 1716 usque in 1723 socius collegii Corporis Christi apud Cantabrigienses. Fuit ab anno 1737 episcopus Bangorensis, ab 1743 archiepiscopus Eboracensis, atque ab anno 1747 usque ad mortem archiepiscopus Cantuariensis in Ecclesia Anglicana.