Thomas Spalatensis

Wikidata Thomas Spalatensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1200; Spalatum
Obitus: 8 Maii 1268; Spalatum
Patria: Res publica Veneta

Thomas Spalatensis, Spalati anno 1200 natus et ibidem die 8 Maii anni 1268 mortuus, clericus catholicus et rerum scriptor Dalmatinus fuit. In Universitate Bononiensi educatus, anno 1230 archidiaconus Spalati factus est. Historiam Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum scripsit, fontem historicis Dalmatiae praeutilem.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne