Titinius (nescimus quo anno natus aut mortuus sit) fuit poeta Romanus qui fabulas togatas docuit. Ex variis testimoniis ultimis tertii saeculi a.C.n. annis et secundo saeculo ineunte floruisse plerumque existimatur[1]. Ita antiquissimus e tribus poetis quos fabulas togatas docuisse scimus apparet fuisse nec tamen usquam generis inventor appellatur. Ad gentem Titiniam pertinuisse videtur, gentem plebeiam sed antiquitus nobilem quae plures magistratus rei publicae dederat.
Nulla comoedia togata ad nos pervenit. E Titinii operibus exstant circiter 120 brevia fragmenta, plerumque a grammaticis servata, qui usus aut vocabula rariora in glossariis colligebant. Quindecim tituli traditi suntː Barbatus, Caecus, Fullones, Gemina, Hortensius, Insubra, Iurisperita, Prilia, Privigna, Psaltria sive Ferentinatis, Quintus, Setina, Tibicina, Varus, Veliterna. Genus dicendi Plauto quam Terentio similius iudicatum est[2].