Tobolium

Wikidata Tobolium
Res apud Vicidata repertae:
Tobolium: insigne
Tobolium: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°11′43″N 68°15′29″E
Numerus incolarum: 99 454
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Vladimir Mazur
Procuratio superior: Regio Tumenensis

Geographia

Superficies: 222 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Picaria, Surgutum

Tobolium,[1][2][3] vulgo Tobolsk[1][4] (Russice Тобольск), urbs est in Russia, in Siberia Occidentali prope influxum fluvii Tobolis ad flumen Irtin sita, sedes administrativa districtus Toboliensis regionis Tumenensis Foederationis Russicae. Circa centum milia incolarum habent (anno 2017). Urbs est sedes industriae (ut plurimum chemicae). Portum et stationem ferriviariam habet.

Tobolii sunt academia sociale-paedagogica, institutum industriale, seminarium spirituale Ecclesiae Orthodoxae Russicae (cuius eparchiae sedes haec urbs est ab anno 1620) nonnullaque alia instituta educationis, theatrum (anno 1705 conditum) atque museum historiae et architecturae.

Cremlinum Tobolii (photographema a Demetrio Medvedev factum)

Visendorum urbis illius notabilissimum est Siberiae primum cremlinum (castrum) lapideum, exeunti saeculo XVII et ineunti saeculo XVIII constructum.

Tabula geographica Tobolii circa annum 1700 e Libro delineationis Siberiae a Simeone Remezov

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne