Tofi calcarei sedimentum septem praecipitationis modis fit:
Praecipitatio ab actione undarum contra litus; (haec tofi forma est litora lacuum exstinctorum agnoscendi utilissima (exempli gratia, in regione Lacu Lahontan)
Praecipitatio aquae "supersaturatae" quae in aquas frigidiores ex fontibus calidis introit
Praecipitatio sedimentorum in lacus alveo quae ab exorientibus aquis calidis calefacta sunt
Praecipitatio in fontibus aquas frigidas ferentibus (exempli gratia, in radicibus Montium Saxosorum prope Hinton in Alberta)
Sunt prominentes inclutaeque tofi calcarei turres in Lacu Mono et apud Fastigia Trona in California. Tofus calcarius etiam est in Armenia longe lateque diffusus.