Transitus Fluvii

Henricus Cornelius Agrippa.

Transitus Fluvii[1] est occultum systema scribendi Henrico Cornelio Agrippa tributum, mago et astrologo Germanico saeculi sexti decimi. Hoc abecedarium saepe in Wicca et hodiernis magiae varietatibus adhibetur ad scripta magica celanda sicut res quae in Libro Umbrarum insunt.

Aleph.
Scriptum Transitus Fluvii ab Agrippa in libro Of Occult Philosophy descriptum.

Hoc systema scribendi in viginti duabus litteris consistit, ab abecedario Hebraico deductis.[2] Abecedariis Caelesti et Malachim simile est. Nomen ad transitum Euphratis a Iudaeis a Babylonia redientibus ad templum Hierosolymis reficiendum fortasse attingit.[3]

Hoc abecedarium etiam invenitur in operibus Abrahae de Balmis (1523: B6v), Geoffroy Tory (1529: 76v[4]), et Ioannis Augustini Panteo (1530:545–546).[5] Pantheus affirmat, cum abecedarium Hebraicum Moysi et abecedarium Henochianum Henochi commissum esset, Transitum Fluvii Abrahae commissum esse.[6]

  1. Francice Passage du Fleuve ; Anglice Passing the River.
  2. Gettings 1981.
  3. Haywood et Mackey 2003.
  4. Ubi tamen Lettres Chaldaiques appellatur.
  5. Compagni 1992:491.
  6. Ioannes Pantheus, "Voarchadumia contra alchimiam, ars distincta ab archimia et sophia, cum additionibus, proportionibus numeris et figuris opportuni" (1550)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne