Trimalchio persona Satyricorum Petronii est; accedit in ea parte, quae "Cena Trimalchionis" (26-78)appellatur. Trimalchio libertus est, qui operis diligentis et pertinaciae causa dispensator factus est; tandem potestatem divitiasque adeptus est. Nomen totum est Gaius Pompeius Trimalchio Maecenatianus; uxor sua appellatur Fortunata, quae prius meretrix erat.
Trimalchionem luxuriosa convivia habere, quibus multi servi ferunt fercula cupidiorum exoticorum, notus est. Trimalchio dedit cenam suis amicis nominibus Encolpius, Ascyltos, Dama, Agamemnon, Echion, alii. In atrio Trimalchionis pariete, "erat venalicium, cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat et Roman intrabat. Tum omnia Trimalchione facta pictor inscriptione diligenter rediderat. Primum Trimalchio computare discebat, deinde dispensator factus est, denique Mercurius eum in tribunal altum rapiebat; ibi erat Fortuna, quae cornu abundanti divitias effundebat". Ei placet divitias conviviis luxuriosis egregiisque ostendere.Putat iudicium suum splendissimum, sed vero infacetum esse. Albae et nigrae olivas adsunt et portantur in "asellus Corinthius" cum gliribus. Cum non ingeniosus sit de vino et cetera, tamen convivibus temptavit ostendere vino centorum annorum. Dicit «ergo diutius vivit vinum quam homo». Etiam licet ludere pilis et capillatis pueris.
In pellicula anni 1969 titulo Fellini Satyricon persona Trimalchionis a Mario Romagnoli agitur.