Trimurtis

Dei Trimurtis una cum uxoribus: Brahmus et Sarasvati, Visnu et Laksmi, Sivus et Parvati. Imago facta fere anno 1770, nunc in Museo Alberto et Victoria dicato, Londinii.
Trimurti
Trimurti
Trimurti

Trimurtis[1] (Sanscrite त्रिमूर्ति) est coniunctio trium deorum Hinduismi: Brahmi, Visnus, Sivi. Verbum Sanskritum significat "forma triplex."


Aetate archaico, tres dei magni momenti, quasi sicut trinitas, erant Agnis (hoc est, Ignis), Suryus (Sol), Indrus, quos multi hymni Vedorum laudant. In Puranis autem dei creator Brahmus, destructor Sivus, salvator Visnu coniuncti sunt.[2]

  1. Iosephus Iuvenicius, Historia Societatis Iesu, pars quinta, tomus posterior, Ab anno Christi MDXCI. ad MDCXVI, Romae, anno 1710 (nom. pag. 942, acc. pag. 499 apud Google Books).
  2. Vide Markandeya Purana 135.7, 136.6.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne