Trinitas Lopez

Trini Lopez anno 1963.

Trinidad "Trini" López III (natus Dallasii Texiae 15 Maii 1937; mortuus die 11 Augusti 2020) fuit cantor, citharista, et histrio Americanus. In Via Ashland in Parvo Mexico, uno ex urbis viciniis, educatus est.[1] Trini Lopez at PJ's, eius primum album musicum vivum, anno 1963 prolatum est,[2] insigniter iterationem carminis "If I Had a Hammer" comprehendens, quod locum primum in triginta sex civitatibus attigit (solum loco tertio in Civitatibus Foederatis), deliciaeque radiophonicae multos annos manebat. Vendidit plus quam millionem exemplarium et discum aureum accepit.[3] In eodem albo cecinit eius translationem "La Bamba," traditionalis carminis Mexicani; eius impressio carminis anno 1966 iterum prolata est discus singulus.

  1. A Book of Prayers: To the Heavens from the Stars – Chuck Spinner – Google Books. Books.google.com. 31 Ianuarii 2009. 
  2. Billboard – Google Books. Books.google.com. 15 Maii 1965. 
  3. Murrells 1978:162.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne