Tristitia[1][2] est dolor qui concipitur animo propter incommodum quoddam, damnum, desperationem, maerorem, inopiam, frustrationem. Qui tristitiam experitur quietus vel lethargicus fieri potest atque ab aliis recedere. Indicio tristitiae extremae est depressio, animi habitus qui morbo depressivo maiore aut morbo depressivo pertinace effici potest. Fletus et lacrimae indicia tristitiae esse possunt.[3]
Tristitia est unus ex "sex animi motuum fundamentalium" a Paulo Ekman descriptis, cum felicitate, ira, miratione, timore, et taedio.[4]
- ↑ In eodem fere campo semantico haec versantur vocbula: aegrimonia, aegritudo, dolor, maeror, maestitia.
- ↑ Ex eadem stirpe sunt tristitas et tristities, quae quidem apud auctores classicos non inveniuntur.
- ↑ Jellesma et Vingerhoets 2012.
- ↑ Goleman, Daniel (1996). Emotional Intelligence. Londinii .