Trombidiformes sunt acari magni et varii superordinis Acariformium, gregis qui anno 1988 in subordines Sphaerolichida et Prostigmata divisus est.[1] Trombidiformibus sunt paucae synapomorphiae per quas defini potest, Sarcoptiformibus, alio Acariformium gregi maiori, dissimilibus.[1] Inter Trombidiformes sunt acari magni momenti in medicina sicut Demodex, Trombiculidae, et Trombicula, ac multae species magni momenti in agricultura, sicut Tetranychidae et Eriophyidae.[1]
Trombidiformibus olim erant circa 125 familiae et plus quam 22 000 specierum descriptatum.[2] In classificatione autem anno 2011 retractata, ordo nunc continet 151 familias, 2235 generum, et 25 821 specierum, cum aliiis decem generibus et viginti quattuor speciebus quae solum fossiles reperiuntur.[3] Hae 151 familiae in duos subordines maiores divisae sunt: