Turris Eiffeliana

Turris Eiffeliana e Campo Martio visa.

Turris Eiffeliana,[1] vel Turris Eifellia[2] (Francogallice La Tour Eiffel [la tuʁ ɛfɛl], La dame de fer 'domina ferrea' per iocum appellata), est turris cancellorum ferro temperato confecta atque in Campo Martio iuxta flumen Sequanam Lutetiae Arrotundimento VII sita, ex Gustavo Eiffel ingeniario appellata, cuius societas mercatoria G. Eiffel et Compagnie turrim annos ab 1887 ad 1889 aedificavit. Turris ut arcus introitús in Expositionem Universalem anni 1889 designata est et eo anno confecta, architecto Stephano Sauvestre, ingeniariis principalibus Mauritio Koechlin et Aemilio Nouguier, directore operis Gustavo Eiffel.

Prima turris adumbratio, a Mauritio Koechlin architecto facta.
Turris Eiffeliana.
Turris Eiffeliana aedificata.
Herma Gustavi Eiffel ab Antonio Bourdelle anno 1929 confecta, sub turri visa.
Museum Lupariense et flumen Sequana, a Turri Eiffeliana visa.
Eiffel suam turrim cum pyramidibus Aegyptiis comparavit.

Hodie inter structuras orbis terrarum notissimas, praesertim inter symbola culturae Francicae, enumeratur. Quae turris est structura altissima Lutetiae[3] et monumentum commercii quod plerique peregrinatores in mundo visitavit; 7.1 milliones hominum eam anno 2011 ascenderunt. Suggestus superior observatorii tertii gradus, 279.11 metris altus, est altissimus locus facilis a publico in Unione Europaea et altissimus in Europa, dummodo suggestus Turris Ostankino Moscuae, 360 metris altus, ob conflagrationem Augusti 2000 clausus maneat. Turris eius salutatorem 250 millionesimum? anno 2010 accepit. Dicitur 434 000 000 000 euronum valere, secundum studium Italicum anno 2012 confectum.[4]

Turris est 320 metra alta, circa altitudinem aedificii 81 tabulationum. Per constructionem Monumentum Vasingtonianum exsuperavit, nomen altissimae orbis terrarum structurae ab hominibus factae sibi adrogans, quod nomen quadraginta unum annos tenebat, donec Aedificium Chrysleranum Novi Eboraci anno 1930 aedificatum est.

Turris Eiffelianae inscriptiones quos nomina virorum scientiae peritorum septuaginta duo commemorat. Ipse Gustavus Eiffel iuxta turrim suam commemoratur: ibi sub boreali structurae pede videtur protome aënea ab Antonio Bourdelle anno 1929 confecta.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009). Etiam Turris Eiffelia: Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  2. "In deversorium redeo ut cum filio turrim Eiffeliam ascendam."—Herimannus Novocomensis, "Septimana Lutetiensis (V)," Ephemeris (2013).
  3. "The Eiffel Tower as a World monument". Tour-eiffel.fr. 2 Aprilis 1996 .
  4. Ut notavit Planet.fr.[nexus deficit]

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne