Turris Khalifa

Turris et multizonia Dubaiensia anno 2010.
Turris et multizonia Dubaiensia anno 2010.
Multizonia altidudine inter se comparata.

Turris Khalifa vel Turris Chalifae[1] (Arabice برج خليفة, in litteris Latinis Burj Khalifa 'Turris Chalifae'[2]), ante eius inaugurationem Burj Dubai[1] ('Turris Dubaii') appellata, est caeliscalpium in Dubaio Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis situm, et nunc, post Martium 2008, altissima orbis terrarum structura ab hominibus facta, 829.84 m alta.[3][2] Fabricatio die 21 Septembris 2004 coepit, exteriore aedificii parte die 1 Octobris 2009 perfecta. Aedificium integrum, die 4 Ianuarii 2010 rite apertum,[4][5] et est pars novi auctus flagship? 2 km2, Media Urbs Dubaium appellati, apud "Primam Intermutationem" secundum Viam Sheikhy Zayed, prope principalem commercii regionem siti.

Architectura et ingeniaria turris a Skidmore, Owings and Merrill Sicagi effectae sunt, Adriano Smith architecto principali, Gulielmo F. Baker ingeniario structurae principali.[6][7] Contractor primus fuit Samsung C&T Coreae Meridianae.[8]

Turris ex Ḫalīfa ibn Zāyid Āl Nahyān, praeside Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis, ob eius auxilium aerarium magni momenti appellatur.[9]

  1. 1.0 1.1 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. 2.0 2.1 Bianchi, Stefania; Andrew Critchlow (4 Ianuarii 2010). "World's Tallest Skyscraper Opens in Dubai". Dow Jones & Company, Inc .
  3. "Burj Khalifa – The Skyscraper Center". Council on Tall Buildings and Urban Habitat .
  4. "Official Opening of Iconic Burj Dubai Announced". Gulfnews. 4 November 2009 .
  5. "World's tallest building opens in Dubai". BBC News. 4 January 2010 .
  6. "Burj Dubai reaches a record high". Emaar Properties. 21 Iulii 2007 .
  7. Keegan, Edward (15 October 2006). "Adrian Smith Leaves SOM, Longtime Skidmore partner bucks retirement to start new firm". ArchitectOnline .
  8. "Burj Dubai, Dubai – SkyscraperPage.com". SkyscraperPage 
  9. http://business.maktoob.com/20090000414838/Burj_Dubai_renamed_Burj_Khalifa_/Article.htm 828-metre Burj Dubai renamed Burj Khalifa,] Maktoob Group, 4 Ianuarii 2010.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne