Tydeus

Tydeus Ismenen persequitur in amphora Corinthiaca.

Tydeus (Graece Τυδεύς) in mythologia Graeca est filius Calydonum regis Oenei et eius uxoris Periboeae[1], frater igitur Meleagri et Deianirae. Quia hominem occidit ad Argivos apud regem Adrastum fugere coactus est qui eum sanguinis lue abluit et cuius filiam Deipylam uxorem duxit. E qua Diomedem genuit qui bello Troiano gloriose interfuit et patris virtutem iactare solebat[2]. Nam Tydeus et ipse fortis bellator erat et unus e septem ducibus qui cum Polynice et Adrasto Thebas oppugnaverunt. Quo in bello a Melanippo vulneratus fatum obiit.

  1. Secundum Hyginum non uxor sed captiva fuit. In Apollodori bibliotheca secunda Oenei uxor post Althaeam mortuam fuit.
  2. Ilias XIV.110-132.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne