Typhon

Haec pagina de monstro fabuloso narrat. Si procellam marinam quaeris, vide Typhon marinus.
Zeus fulmen in Typhona iacit. Hydria, circa 550 a.C.n.. Staatliche Antikensammlungen Monaci (Inv. 596)

Typhon[1] (Graece Τυφῶν), sive Typhoeus[2] (Τυφωεύς[3]), est portentum immani magnitudine in mythologia Graeca, gigas quem Terra ex Tartaro peperit. Typhon centum capita habet. Typhon est fortissimus monstrorum Gaeae. Titanibus superatis Terra ei dominationem mundi parare conata est, qua Jupiter iam potiturus erat. Typhon ingenti bello victus[4] in Tartarum praecipitatus est[5].

De Typhonis prole Hyginus mythographus de monstrorum genealogia haec dixit[6]:

Ex Typhone gigante et Echidna Gorgon, canis Cerberus triceps, draco qui mala Hesperidum trans oceanum servabat, hydra quam ad fontem Lernaeum Hercules interfecit, draco qui pellem arietis Colchis servabat, Scylla quae superiorem partem mulieris, inferiorem canis et canes sex ex se natos habebat, Sphinx quae in Boeotia fuit, Chimaera in Lycia quae priorem partem leonis figuram, posteriorem draconis habebat, media ipsa Chimaera. ex Medusa Gorgonis filia et Neptuno nati sunt Chrysaor et equus Pegasus; ex Chrysaore et Callirhoe Geryon trimembris.

Typhon flammas afflat[7]. Fabulam narrabant quidam deos victum in gigantomachia Typhonem sub insula Prochyta obruisse et omni illa regione Vulcaniis montibus inclita, qua fabula frequentium terrae motuum et ignium iactuum rationem reddere volebant[8], ob volnera gigantis a fulmine accepta. Plerumque tamen atque apud poetas Latinos in primis Aetna obrutus est[9].

Macedones Aegyptum incolentes tempore Ptolemaeorum Typhonem Aegyptiorum deo Seth adsimularunt qui Hori inimicus erat et Osiridem occiderat membraque eius disiecerat[10].

  1. Luc. Phars. 4.595; 6.92; Ov. Fast. 2.461; Hyg. Fab.152.
  2. Verg. Aen. 8.298; Ov. Met. 5.353; Hor. Carm. 3.4.53; Sen. Med. 773.
  3. Aliae nominum formae apud sciptores Graecos: Τυφάων, Τυφώς.
  4. Aeschylus, Prometheus vinctus 351-72
  5. Hes. Theog. 820-885.
  6. Fab. 151.
  7. Aeschylus, Septem contra Thebas 492-520.
  8. Strabo, Geographica V.4.9. Pindarus, Pythica I.18-20. Cf Ilias II.780-784ː "apud Arimos".
  9. Iam apud Aeschylum, Prometheus vinctus 365-9.
  10. Yoyotte et Charvet, Le voyage en Egypte, 1997 p.118, adnotatio 258 ad Strabonem XVII.23. Diodorus Siculus I.21.1-4 et I.88.4.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne