Typhon marinus sive huracanum est tempestas marina cuius venti circumagentes magnas pluvias cohibentes 33 m/s (118 km/h) excedunt. Antiquitate homines verbo cataegis (-idis) utebantur ad tempestates potentes in Mari Mediterraneo appellandas, sed tempestates quas typhones hodie appellamus ibi numquam fiebant. Persae et Arabes postmodo nomine Typhonis, dei Graeci, utebantur ad typhones marinos Sinus Indi potentes appellandos.[1] Deinde nautae mediaevales in Europa eodem nomine usi solebant.[2] Typhon fuit deus Graecus monstrumque, qui, secundum Hesiodum, procellas emissit e lacuna Tartaro. Hodie, Americi malunt typhones quoque appellare furacana. Verbum furacanum (etiam huracan et furacan) provenit e nomine dei venti destructionisque indorum Americanorum Taini et Maiae, qui sextodecimo saeculo in Mari Caribaeo vivebant,[3] ubi multos typhones marinos quotannis pati solebant.
Incipiunt fere omnes tempestates marinae in regionibus pressionis aeris demissae, quae ventos violentos et inundationes per se circumagentes efficiunt. Eae tempestates naturaliter annumerantur secundum sui venti celeritatem. Depressiones tropicae ventos habent minores quam 17 m/s (62 km/h), tempestates tropicae (sive procellae[2]) ventos inter 17 m/s et 33 m/s (62 et 118 km/h), et typhones marini ventos qui 33 m/s (118 km/h) excedunt.[4] De typhonum marinorum magnitudine deinde systema Saffir-Simpson NOAA quinque gradus additionales distinguit:[5] gradum primum ventibus inter 33 m/s et 41 m/s (118 et 153 km/h), secundum ventibus inter 41 m/s et 49 m/s (154 et 177 km/h), tertium ventibus inter 49 m/s et 58 m/s (178 et 209 km/h), quartum ventibus inter 58 m/s et 69 m/s (210 et 249 km/h), quintum ventibus qui excedunt 69 m/s (249 km/h). Typhones gradus quinti ventos tam rapidos habent ut magnas alluviones 6 m super maris aequor et magnum exitium tectis aedificationibusque efficiant.