Udalricus (vere: Ulrich) Lins (natus die 4 Augusti 1943 Bonnae) historicus Germanus est. Studebat historiae, scientiis politicis et linguae Iaponicae. Doctoratum adeptus est indagans de motione religiosa patrioticaque Iaponica Oomoto quae dicitur.
Operam dat in rebus commutationum academicarum assecurandarum in servitio DAAD ("Deutscher Akademischer Austauschdienst" - institutum Germanicum statale de efficiendis mutationibus scientificis). Plures annos grapheum DAAD Tokii duxit. Cum aliis editor est historiae Germanicae maximae in voluminibus XII; conversio eius in linguam Iaponicam annis a 1981 ad 1986 confecta est.
Annis a 1989 ad 1995 praeses vicarius fuit Universalis Societatis Esperanticae. Udalrico Lins infantes duo sunt.