Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Udinium[1], vulgo Ulan-Ude[2] (Russice Улан-Удэ, Buriatice Улаан Үдэ, i.e. 'rubra Uda'), est urbs in Russia, in Siberia orientali, caput rei publicae Buriatiae. Situm est in ripa dextra Selengae fluvii prope ad ostium Udae fluminis. Circa 427 milia incolarum habet.
Udinium, anno 1666 conditum, initio erat castellum Sibiricum, dein factum est urbs, quae fuit valens sedes mercaturae. Nunc est valens sedes scientiae et culturae, industiae, mercaturae atque transportationis, stationem ferriviarum et aeroportum habens. Urbi sunt multa monumenta historiae et architecturae.