Upanishad

Upanishades (sing. Upanishad, -adis, f.[1]) sunt libri Sanscritice scripti qui de philosophia, meditatione, naturaque Dei tractant. Pars Vedarum, Upanishades basis Vedicae religionis sunt, et opiniones Indicarum religionum propiorum (hoc est Hinduismi, Buddhismi, et Gennismi) iis inter alios textus nituntur.

Upanishades saecula multa ab auctoribus variis compositae sunt. Docti hodierni datationes textuum primorum ob testimonii certi egestatem dubitant.

  1. De forma nominis Latini, cfr. Frank, Othmarus (1820). Chrestomathia Sanskrita. Monaci. p. 166 : "Upanishadis nomine nuncupanda est haec eadem, quae, ut dictum, operis fructum profert" et "Hujus scientia mundum, quo caussa continetur, imergit (componit), itaque Upanishad nuncupatur". De eius genere, cfr. nomen Sanscritum Upaniṣad, quod est femininum.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne