Upsalia[1][2][3] (Suecice Uppsala), vel nomine antiquo Arosia Orientalis (Suecice Östra Aros),[4][5] est urbs praeclara in Comitatu Upsaliensi Sueciae sita. Numerus incolarum regionis urbanae Upsaliae circiter 161 000 anno 2020 erat, secundum Curiam Centralem Statisticam Suecicam (Suecice Statistiska Centralbyrån).[6]
Haec urbs, quarta magnitudine in Suecia,[7] non solum sedem archidioecesis habet, sed etiam ob Universitatem Upsaliensem, anno 1477 conditam, per orbem terrarum nota est.
Hodie Upsalia sedes eruditionis et culturae viget, ubi circiter 40 000 incolarum discipuli universitatis sunt. Urbs quoque celebratur propter Cathedralem Gothicam, quae maxima est in Scandinavia, necnon propter antiquum templum paganorum in Veteri Upsalia.