Sum historicus, glottologus, interpres, magistratus Vicipaediae Latinae. Paginas Vicipaedianas scribo interdum ut me aliosque certiores faciam de eis rebus de quibus scripturus sum libros, interdum nescio cur ... : de historia culinaria, historia linguarum; litteratura antiqua et recentiori; viris mulieribusque antiquis et mediaevalibus.
Sum intervicipaedianus (vide mutationes meas recentiores). Initium feci paginis Vicipaedianis 8 linguis (vide indicem veterem), emendationesque utiles (ut credo) feci 31 linguis (vide indicem veterem). Sed amator sum Vicipaediae Latinae. Hic indices paginarum futurarum creo paginasque ipsas breviter incipio.
Interdum paginas longiores conficio, sed non longissimos; encyclopaediam res concisas praebere oportet. Vicipaedia hodie paginas 139 779 habet, quorum permultae sunt stipulae; nunc enim a creatione stipularum abstineo, stipulasque quas creavimus gradatim melioro. Sed credo paginas admodum breves, quae res gravissimas et citationes et nexus utiles offerunt, idoneas esse. Paginae quaedam longiores in quibus ego multa (seu fere omnia) scripsi: