Vacuum (ex vacuo) in sermone quotidiano est copia (Anglice: volume) spatii quod reapse est corpus inane, ut sua pressio gaseosa sit multo minus quam pressio atmosphaerica.[1] Vacuum absolutum est vacuum ubi nullae particulae insunt—quod facultate nullo modo fieri potest. Physici de perfectis investigationum fructibus saepe disceptant qui in vacuo absoluto fiant, quod ei tantum appellant "vacuum" vel "spatium liberum," aut vocabulum adhibent vacuum ex parte (Anglice: partial vacuum) ut ad vacuum verum spectent. Vocabulum autem in vacuo adhibetur ad describendam rem quae in vacuo alioquin insit.
Notio generis vel "qualitatis" vacui spectat ad gradum quo quodlibet vacuum revera vacuum absolutum appropinquet. Ceteris paribus, minor pressio gaseosa significat vacuum generis superioris. Exempli gratia, usitatum purgatrum vacuosum satis suctum gignit ut pressionem aeris circa 20 centesimis deminuat.[2]
Vacua generis multo maioris fieri possunt. Camerae vacuorum ultra-maximorum?, in chemia, physica, et arte ingeniaria quotidiana, sub unam trillionam? (10−12) pressionis atmosphaericae effectum habent, et ≈100 particulas/cm3 attingunt.[3] Spatium exterius (outer space) est vacuum generis etiam maioris, quod pro perpaucis atomis hydrogenii per metrum cubicum valet.[4] Si autem omnis atomus et omnis particula ex copia removeatur, vacuum non iam erit omnino vacuosum propter fluctuationes vacui, energiam obscuram, et alias in mechanica quantica res.
Notio vacui saepe fuit res disceptionis philosophica post tempora Graeciae antiquae, sed in usu tantum et experimentis posita primo fuit solum saeculo septimo decimo. Evangelista Torricelli primum in laboratorio vacuum anno 1643 generavit, et physici eius doctrinas de pressione atmosphaerica consequentes alias rationes in experimentis positas evolvunt. Efficitur vacuum Torricellianum alto vase vitreo in uno fine occluso et hydrargyro pleno in craterum inverso ad continendum hydrargyrum.[5]
Vacuum saeculo vicensimo factum est grave industriae instrumentum cum globuli electrici candentes et tubi vacuosi producerentur, et permulta technologiarum vacuosarum genera postea communia facta sunt. Recens volatus humani in spatio exspectationem effectuum vacui in salutem hominum, atque adeo formarum vitae in universum, concitavit.