Ventimola

Ventimola Aalten in Nederlandia hieme visa.
Ventimola smock? nomine Goliath pro fundo venti nomine Growind ad Eemshaven in Nederlandia.
Adumbratio organi Heronis Alexandrini, quod vi venti operabatur.

Ventimola[1] est mola quae energiam venti in energiam rotationalem convertit per vannos qui vela et palmae appellantur.[2][3] Usque ad saeculum undevicensimum vel adeo vicensimum, ad mola orefrumentum molendum, aquam hauriendam, vel usus ambos plerumque adhibebantur. Ventimolae ergo saepe fuerunt molae farinae, antliae venti, vel res ambae.[4] Maior pars ventimolarum hodiernarum formam habent turbinorum venti ad electricitatem generandam aut antliarum venti ad aquam hauriendam adhibitarum, aut ad terram siccandam aut ad aquam terrestrem extrahendam.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne