Vermis

Loimia medusa, vermiculus "pastosus" ("spaghettiensis") vel vermis marinus, Konae Havaiorum

Vermis est quilibet ex innumerabilibus invertebratis quibus est longum molleque nullis cruribus corpus. Sunt complures centum milia specierum, quorum plusquam 2 700 sunt oligochaeta. Animalia vulgo habita in numero vermium sunt species annelidorum, platyhelminthum, et lato sensu insectorum statione larvarum, sed hae formae insectorum fortasse potius appellantur vermiculi. Permultae quoque species aquarum dulcis salsaeque, solum a biologis professionalibus visae, vermes appellantur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne