Vesperae solennes de confessore, K. 339, sunt opus musicae sacrae anno 1780 a Wolfgango Amadeo Mozart scriptum, cantoribus SATB unius, choro SATB, duobus violinis, duobus trumpis, tribus trombone, duobus tympanis, basso continuo designatum. Mozart, illo tempore aulis Salzburgensis organista, has vesperas ad usum liturgicum in ecclesia cathedrali Salisburgensi composuit. Titulus de Confessore non a Mozart, sed a manu posteriori additus est; hic indicat opus ad vesperas unius diei confessoris fidei scriptum esse, sed de quo sancto agitur non certum est. Vesperae solennes de Confessore fuerunt ultimum opus chorale a Mozart pro ecclesia cathedrali compositum.
Suá structurá similis est Vesperis solennibus de Dominica (K. 321), anno 1779 compositis. In sex motus dividitur; sicut in Dominica, quisque motus doxologia minore (Gloria Patri) terminatur, themata initii summatim colligens.