Via Sacra (Attica)

Lapis antiquus quo Via Sacra indicata est. Inscriptio saec. V a.C.n.: ΗΟΡΟΣ ΤΕΣ ΟΔΟ ΤΕΣ ΕΛΕΥΣΙΝΑΔΣΙ, scil. "Terminus viae ad Eleusin" (Museum Archaeologicum Ceramici)

Via Sacra (Graece Ἱερὰ Ὁδός) in Graecia antiqua fuit via quae ab Athenis ad Eleusin viginti unum chiliometra patuit. Sic appellabatur quia pompa Mysteria Eleusina celebrans hoc itinere usa est. Pompa in Ceramico (coemeterio Athenarum) die 19 mensis Boedromionis coepit.

In Graecia hodierna, via ex mediis Athenis ad Aegaleon et Chaedarium (secundum iter vetus ad Eleusin) Via Sacra iam appellatur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne