Vidularia comoedia est quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit, hodie partim servata. Circiter 120 versus huius fabulae tantum supersunt in palimpsesto Ambrosiano vel in libris grammaticorum Latinorum servati. Nam haec fabula praeter titulum in reliquis codicibus manuscriptis deest. Multi versus etiam mutili sunt, quod lectio palimpsesti perdifficilis fuit.
Argumentum eius simillimum fuisse videtur atque Rudentis, in qua etiam de vidulo e mari a piscatore extracto agitur : ambae porro illae fabulae poetae comici Graeci Diphili[1] sunt . Plautus eas latine vortit.