Winnie ille Pu (gen. Pui); Anglice Winnie-the-Pooh vel Edward Bear ("Eduardus Ursus"), est ursulus ficticius textilis et persona principalis in librorum serie ab Alan Alexandro Milne Anglice scriptorum; Winnie-the-Pooh est etiam titulus primi illius seriei libri anno 1926 editi. Pui fabulae usque ad praesentem diem conversae sunt in multas linguas, saltem triginta tres[1]; convertit autem in Latinum Winnie ille Pu Alexander Lenard inde ab anno 1951 usque ad 1958[2].
“ | Ecce Eduardus Ursus scalis nunc tump-tump-tump occipite gradus pulsante post Christophorum Robinum descendens. Est quod sciat unus et solus modus gradibus descendendi, nonnunquam autem sentit, etiam alterum modum exstare, dummodo pulsationibus desinere et de eo modo meditari possit. Deinde censet alios modos non esse. En, nunc ipse in imo est, vobis ostentari paratus. Winnie ille Pu... | ” |
—Sic incipit libri versio Winnie ille Pu ab Alexandro Lenardo edita. |