Zagrium[1] (Graece Ζάγριον, Persice nunc زاگرس) sunt montes Iraniae altissimi; ut Strabo dicit, Mediam a Babylonia dividunt[2]. Altae planitiei Iranicae Zagrium pars est.
Per totam Persiam a septentrione ad meridiem extensi sunt. Cacumen altissimum est Dena (quae et Zerdkuch), 4548 m altum, haud longe ab Isfahano sita.
Pasitigris, Choaspes aliaque flumina in montibus Zagrii oriuntur. Spelunca Šanīdar in montibus Zagrii sita est. Caprae primo in montibus Zagrii domesticae factae esse putantur.