Zaum (Russice заумь zaum', hoc est 'trans mentem') est ratio litteraria qua scriptor omnia vel plura principia linguae naturalis abicit, pro quibus alia elementa vel constructiones imaginatas substituit. Omnem autem significationem litterae saepe non amittunt: auctor per analogiam coniunctiones possibiles creat cum sonis linguae naturalis. Vocabulo zaum anno 1913 ab Alexio Kručënych creato, ratio a Kručënych aliisque poëtis futuristicis Russicis, praesertim Velimir Chlebnikov, elaborata est.