Zincum

30 cuprumzincumgallium
Al

Zn

Cd
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus zincum, Zn, 30

Zincum[1] est elementum metallicum cum numero atomico 30 et symbolo Zn quod est metallum transitionis. Miscebatur cum cupro ut creetur orichalcum in temporibus Romanorum et tractabatur in India ab anno 1200. Metallum purum Europae ante finem saeculi 16mi non agnoscebatur. Tractatio zinci non coepta est ante finem saeculi 17mi. Zincum est utile illinamentum ad impediendum chalybis corrosioni. Accumulatra interdum zinco usurpantur, et orichalcum ex zinco cuproque fit. Zincum extrahitur de sphalerita.

Zincum est minerale vitale, necessarium ad omnes vitae formas sustinendas. Enzyma illa habentia atomum zinci in medio reactivo sunt communia in biochemia. Exemplum est dehydrogenasium alcoholis. Consumptio magnae copiae zinci potest efficere ataxiam, fatigationem, et defectus cupri.

  1. "Zincum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne