Zuluani[1] vel Zuluenses[2] (Zuluane amaZulu, plur. et umZulu, sing.) sunt ethnos Africae Austrinae, quod praesertim Africam Australem incolit, et undecies centena milia hominum sunt. Zuluani Zuluanice loquuntur, sed hodie etiam linguis Anglica, Batava Capitensi, Xhosa utuntur. Nomen adiectivum Latinum Zuluanus ex vocabulo Zuluanum amazulu vertitur, quod 'gens caeli' significat. Olim regnum Zuluanum fuit et caput Zuluanorum oppidum Ulundi erat.