Zygoptera sunt unus ex binis subordinibus insectorum ordinis Odonatorum. Anisopteris, insectis alius ordinis odonatorum, similes sunt, quamquam minora, corporibus tenuioribus, et multae species requiescentes alas iuxta corpus plicant, anisopteris enim dissimilia, quae alas procul a corpore tollunt. Zygoptera, grex antiquus, ex Permiano inferiori aut antea orta sunt, et in omne mundi continente praeter Antarcticam inveniuntur.
Omnia zygoptera sunt praedatores: ambo nymphae et adulti insectis aliisque invertebratis vescuntur. Nymphae aquaticae sunt, atque variae species in variis circumiectis aquaticis habitant, plerumque in paludibus acidicis, stagnis, lacubus, fluminibus.